AAS 04 [1912] - ocr.pdf

(3752 KB) Pobierz
ACTA
APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ANNUS IV. - VOLUMEN IV.
ROMAE
TYPIS POLYGLOTTIS VATICANIS
MDCCCCXII
1040012781.001.png
Annus IV. - Vol. IV. Die 15 Ianuarii 191 J Num. 1.
ACTATAPOST™FSÄ
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PP. X
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE URBIS VICARIATU
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
Etsi Nos in Apostolici ministerii fastigio constitutos
urgeat instantia quotidiana, sollicitudo omnium ecclesia-
rum \ nihilominus vel ab ipso Nostri pontificatus exordio,
illustrium Decessorum vestigia sequuti, haud praetermisi-
mus in praecipuis habere sacram procurationem dilectae
huius Urbis ecclesiaeque omnium principis, cui aroano
divinae Providentiae consilio praepositi sumus.
Quapropter multa per occasionem a Nobis edicta sunt,
sive ad cleri disciplinam tuendam, roborandam, sive ad am-
plificandum divinum cultum, sive ad paroecias aptius atque
opportunius ordinandas; pluribus etiam peculiaris ac pri-
vati momenti rebus provisum.
Sed illud potissimum obversabatur animo, ut officiis
quoque dioecesanae Curiae almae huius Urbis, hoc est Vica-
riatus Nostri, accessio aliqua fieret in melius; quo idem novis
legibus canonicis plenius responderet, novis temporum
adiunctis conveniret aptius, et expediendis negotiis celerius
prospiceret. Cuius perficiendi consilii auctores etiam Nobis
exstiterunt viri non pauci prudentia ac dignitate conspicui.
1 II ad Corinth. xi.
ACTA, vol. IV, n. 1. - 15-1-912.
1
Zgłoś jeśli naruszono regulamin