Te Deum laudamus.doc

(28 KB) Pobierz
Te Deum laudamus:

Te Deum laudamus:
te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.


Tibi omnes Angeli;
tibi caeli et universae Potestates;
Tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant:


Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus
Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
maiestatis gloriae tuae.


Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.


Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis:
Venerandum tuum verum

et unicum Filium;


Sanctum quoque

Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.

 

Tu ad liberandum suscepturus

hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti
credentibus regna caelorum.


Tu ad dexteram Dei sedes,

in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.

 

(Ad hoc versum omnes se inclinant)

 

Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni:
quos pretioso sanguine redemisti.

Æterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.

 

Salvum fac populum tuum,
Domine, et benedic hereditati tuæ.
Et rege eos, et extolle illos usque in æternum.

 

Per singulos dies benedicimus te;
Et laudamus Nomen tuum in sæculum,

et in sæculum sæculi.

 

Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri domine, miserere nostri.


Fiat misericordia tua,
Domine, super nos,

quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi:
non confundar in æternum.

 

V. Benedicamus Patrem, et Filium, cum Sancto Spiritu.

R. Laudemus, et superexaltemus eum in sæcula.

V. Benedictus es, Domine, in firmamento cæli.

R. Et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula.

V. Domine, exaudis orationem mean.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

 

Oremus. Deus, cujus misericordiæ non est numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus: + piissimæ maiestati tuæ pro collatis donis gratias agimus, tuam semper clementiam exorantes; * ut, qui petentibus postulata concedis, eosdem non deserens, ad præmia futura disponas. Per Christum Dominum nostrum.

 

R. Amen.

 

...
Zgłoś jeśli naruszono regulamin