lektio_vicesima20.doc

(23 KB) Pobierz
Przetłumacz:

Lectio vicesima (lekcja 20.)

Przetłumacz (teksty z podręcznika):

 

Amicus certus in re incerta cernitur

Dionysius, tyrannus Syracusarum, civibus, quos crudelitate premebat, invisus erat. Itaque Damon patriam et cives a tyranno liberaturus Dionysii occidendi consilium cepit.

Quod tamen facere non potuit, a custodibus enim comprehensus tyranno traditus est. Qui Damonem in cruce infigi iussit. Damon autem sororem sponso in matrimonium daturus a tyranno spatium tridui petivit. Amicum suum obsidem tyranno dare promisit. Tum Dionysius: «Veniam, quam petis, tibi dabo. Sed nisi die constituta adfueris, amicus tuus vita privabitur». Dies constituta aderat; iam hora ad poenam exigendam adfuit, tyrannus amicum a Damone fraudatum esse credidit et Damonis amicum ad supplicium iam duci iussit. Cum is iam in summo periculo mortis esset, Damon apparuit. Dionysius fide amicitiaque iuvenum motus vitam Damoni donavit et dixit: “Utinam ego vobis tertius amicus adscriberer!”

 

 

Quomodo aedilis amicum suum cena privaverit

              Bibulcus poeta Romae in Foro piscatorio pisces viginti denariis emit. Cum domum properaret, Calvinus, homo dives, obviam ei venit. “Salve, Bibulce” – inquit: “Tu quoque salvus sis, Calvine! Sed quid hoc? Num magistratum geris?” “Aedilis sum, Calvinus respondit, annonam curo. Si quid obsonare cupis, tibi commodabo. Sed quid emisti? Pisces video? Has quisquilias quanti emisti?” “Viginti denarios piscatori dedi” - respondit Bibulcus.

              Tum Calvinus Bibulcum in forum piscatorium reducit et: “Quis tibi hos pisces vendidit?” Venditorem demonstrat poeta. Tum aedilis venditorem magna voce increpat: “Quid? Tu tanto pretio tam viles pisces vendis?” Et servum, qui aderat, pisces Bibulci in medium profundere et pedibus terere iussit. Tum severitate sua contentus “Vale, Bibulce, - inquit – venditor merito punitus est”. Sed Bibulcus nummis et cena privatus est.

 

 

De Themistocle

              Athenienses fama de adventu exercitus Persarum permoti miserunt Delphos legatos, ut Apollinis oraculum consulerent. Consulentibus Pythia respondit, ut Athenienses moenibus ligneis se munirent. Themistocles, Atheniensium dux celeberrimus, civibus persuasit consilium esse Apollinis, ut Athenienses naves conscenderent omniaque sua secum asportarent: dixit eum enim significari a deo murum ligneum. Athenienses Themistocli paruerunt et omnia sua, quae moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportaverunt. Classis communis Graeciae primum apud Artemisium cum classiariis Xerxis conflixit. Hinc pari proelio discesserunt. Themistocles tamen timebat, ne Persae navibus Graecos circumdarent. Itaque Athenienses ab Artemisio discesserunt et apud Salamina classem constituerunt.

 

 

De thesauro in agro latente

Agricola senex mortem appropinquare sentiens filios ad lectum suum convocavit et “Videtis – inquit – me a vobis iam discessurum brevi esse: in agro meo thesaurus defossus esse dicitur ibique magnae divitiae esse dicuntur; has vos reperturi esse mihi videmini”. Filii ab eo petiverunt, ut locum accuratius indicaret. At pater animam iam efflans: “Si diligenter foderitis, - inquit – ipsi reperietis”. Filii, cum patri funus paravissent, statim in agro terram effoderunt, sed nihil effodere poterant. Denique labore tam fatigati erant, ut fodere desierint. Pater eos fefellisse videbatur. Sed autumno agrum viderunt uberrimas fruges peperisse, terrra enim fossa atque herbis inutilibus liberata erat. Pater igitur filios non fefellerat, cum animos eorum ad assiduum laborem incitavisset: nam in assiduo labore thesaurus esse vere dicitur.

Zgłoś jeśli naruszono regulamin