Vulgata - Apokryfy ST i NT.pdf

(149 KB) Pobierz
Microsoft Word - AP-VG.HTM
Universitätsbibliothek Freiburg im Breisgau
Biblia Vulgata
Apocryphae Vetus et Novi Testamenti
Register:
Liber III Ezrae | Liber IV Ezrae | Psalmus CLI | Oratio Manasse | Epistula ad Laodicaeos
Liber III Ezrae
1:1 et egit Iosias pascha in Hierosolymis Domino suo et immolavit phase quartadecima
luna primi mensis,
1:2 statuens sacerdotes per vices stolas amictos in templo Domini.
1:3 et dixit Levitis sacris servis Israhel, ut sanctificarent se Domino in positione Domini
sanctam arcam in domo, quam aedificavit Salomon filius David rex.
1:4 non erit vobis tollere super umeros eam. et nunc deservite Domino nostro et curam
agite gentis illius Israhel et parate secundum pagos et tribus nostras
1:5 secundum scripturam David regis Israhel et secundum magnificentiam Salomonis filii
eius. et omnes in templo et secundum particulam principatus paternam vestram eorum
Levitarum, qui stant in conspectu fratrum vestrorum filiorum Israhel,
1:6 immolate pascha et sacrificia parate fratribus vestris et facite secundum praeceptum
Domini, quod datum est Moysi.
1:7 et donavit Iosias in plebem quae inventa est oves agnorum et hedorum et caprarum
triginta milia, vitulos tria milia.
1:8 haec de regalibus data sunt secundum promissionem populo et sacerdotibus in pascha
et Levitis. et dedit Helchias et Zaccharias et Hellus praepositi domus ipsis sacerdotibus in
pascha oves numero duo milia sescentas v trecentos.
1:9 et Iechonias et Sameas et Nathanahel frater et Asabias et Ozihel et Ioram tribuni
dederunt Levitis in phase oves quinque milia, vitulos septingentos.
1:10 et haec cum fierent, eleganter steterunt sacerdotes et Levitae, habentes azyma per
tribus
1:11 et secundum partes principatus patrum in conspectu populi, offerre Domino
secundum ea quae in libro Moysi scripta sunt. et sic ad diluculum.
3244439.001.png 3244439.002.png 3244439.003.png
1:12 et assaverunt phase igne prout oportebat, et hostias coxerunt in aeniolis et ollis cum
beneolentia,
1:13 et tulerunt omnibus qui erant ex plebe. et post haec paraverunt sibi et sacerdotibus.
1:14 sacerdotes enim offerebant hostias et adipes, usque dum finita esset hora, et Levitae
paraverunt sibi et fratribus suis filiis Aaron.
1:15 et sacri cantores filii Asaph erant super ordinem eorum secundum praeceptum
David, et Asaph et Zaccharias et Ieddinus qui erat a rege.
1:16 et ostiarii per singulas ianuas, ita ut non praevaricaret unusquisque suum vicem;
fratres enim ipsorum Levitae paraverunt illis.
1:17 et consummata sunt quae pertinebant ad sacrificium Domini
1:18 illa die, agi phase et offerri hostias super Domini sacrarium secundum praeceptum
regis Iosiae.
1:19 et egerunt filii Israhel qui inventi sunt in tempore illo phase et diem festum
azymorum per dies septem.
1:20 et non est celebratum phase tale in Israhel a temporibus Samuhel prophetae.
1:21 et omnes reges Israhel non celebraverunt pascha tale, quale egit Iosias et sacerdotes
et Levitae et Iudaei et omnis Israhel, qui inventi sunt in commoratione Hierosolymis.
1:22 octavodecimo anno regnante Iosia celebratum est phase.
1:23 et directa sunt opera Iosiae in conspectu Domini sui in corde pleno metuentia.
1:24 et quae circa illum quidem conscripta sunt in pristinis temporibus, de eis qui
peccaverunt quique inreligiosi fuerunt in Dominum prae omnem gentem et regnum et qui
non quaerunt ipsum et verba Domini super Israhel.
1:25 et post omnem actum hunc Iosiae ascendit Pharao rex Aegypti, veniens bellum
abicere in Charchamis super Eufraten, et exivit in obviam illi Iosias.
1:26 et misit rex Aegypti ad Iosiam dicens: quid mihi et tibi est rex Iudaeae?
1:27 non sum ad te missus a Domino, super Eufraten enim bellum meum est, et Dominus
mecum est festinans, descende.
1:28 et non est Iosias reversus super currum suum, sed expugnare eum conabatur, non
adtendens verbum prophetiae ex ore Domini.
1:29 sed constituit ad eum bellum in campo Metedaus. et descenderunt principes ad
regem Iosiam.
1:30 et dixit rex pueris suis: amovete me a proelio; infirmatus sum enim valde. et statim
amoverunt eum pueri ipsius de acie.
1:31 et ascendit super currum secundarium suum, et perveniens Hierosolymam vita
functus est, et sepultus est in paterno sepulchro.
1:32 et in tota Iudaea lugebant Iosiam, et lamentabat Hieremias propheta pro Iosiam, et
qui praesidebant cum uxoribus lamentabant eum usque in hunc diem. et datum est hoc
fieri semper in omne genus Israhel.
1:33 haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum Iudaeae, et singula gesta actus
Iosiae, eius gloriae et intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et quae
nunc, conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda.
1:34 et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae constituerunt regem pro
Iosia patre suo, cum esset annorum viginti trium.
1:35 et regnavit super Israhel mensibus tribus. et amoto eo rex Aegypti ne regnaret
Hierosolymis,
1:36 multavit gentem argenti talenta centum et auri talenta decem.
1:37 et constituit rex Aegypti regem Ioachim fratrem ipsius regem Iudaeae et Hierusalem.
1:38 et alligavit magistratus Ioachim, Zaracele fratrem suum adprehendens reduxit
Aegypto.
1:39 annorum autem erat Ioachim viginti quinque, cum regnaret in terra Iudaeae et in
Hierusalem, et fecit malignum in conspectu Domini.
1:40 post hunc autem ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et alligans eum in aereo
vinculo perduxit in Babyloniam.
1:41 et de sacris vasis Domini accepit Nabuchodonosor et tulit et consecravit in templo
suo in Babylonia.
1:42 nam de inmunditia illius et inreligiositate scriptum est in libro temporum regum.
1:43 et regnavit Ioachim filius ipsius pro eo; cum autem constitutus esset, erat annorum
octo.
1:44 regnavit autem menses tres et dies decem in Hierusalem, et fecit malignum in
conspectu Domini.
1:45 et post annum mittens Nabuchodonosor transmigravit eum in Babyloniam simul
cum sacris vasis Domini.
1:46 et constituit Sedeciam regem Iudaeae et Hierusalem, cum esset annorum viginti
unius. regnavit autem annis undecim,
1:47 et fecit malignum in conspectu Domini, et non est veritus a verbis quae dicta sunt ab
Hieremia propheta ex ore Domini.
1:48 et adiuratus a rege Nabuchodonosor in nomine Domini peierans discessit, et indurata
cervice sua et corde suo transgressus est legitima Domini Dei Israhel.
1:49 et duces populi et sacerdotum multa inique gesserunt et impie egerunt super omnes
inmunditias gentium, et polluerunt templum Domini quod sacratum erat in Hierosolymis.
1:50 et misit Deus patrum ipsorum per angelum suum revocare eos, propter quod parceret
illis et tabernaculo suo.
1:51 ipsi vero subsannabant in angelis eius et, qua die locutus est Dominus, erant
inludentes prophetas eius,
1:52 quoadusque ad iracundiam concitatus super gentem suam propter inreligiositates,
praecepit ascendere reges Chaldeorum.
1:53 hii occiderunt iuvenes illorum in gladio in circuitu sancti templi eorum, et non
pepercerunt iuveni et virgini et seni et adulescenti eorum.
1:54 sed omnes traditi sunt in manus ipsorum. et omnia sacra vasa Domini magna et
pusilla et arcam Domini et regales apothecas resumentes tulerunt in Babyloniam.
1:55 et incenderunt domum Domini, et demolierunt muros Hierusalem et turres eius
incenderunt in igne.
1:56 et consummaverunt et omnia honorifica eius ad nihilum redegerunt. et reliquos
abduxerunt a gladio in Babylonem.
1:57 et erant servi illius et filii illius usque dum regnarent Persae, in repletione verbi
Domini in ore Hieremiae,
1:58 quousque benigne ageret terra sabbata sua. omni tempore desertionis suae
sabbatizavit in adimpletione annorum septuaginta.
2:1 regnante Cyro Persarum anno primo, in consummatione verbi Domini in ore
Hieremiae,
2:2 suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum. et praedicavit in toto regno suo et
simul per scripturam
2:3 dicens: haec dicit rex Persarum Cyrus: me constituit regem orbi terrarum Dominus
Israhel, Dominus excelsus.
2:4 et significavit mihi aedificare sibi domum in Hierusalem quae est in Iudaea.
2:5 si quis est ex genere vestro, sit Dominus ipsius cum eo, et ascendens in Hierusalem
quae est in Iudaea aedificet domum Domino Israhel; hic est Dominus inhabitans
Hierusalem.
2:6 quotquot ergo circa loca habitant, adiuvent eum qui sunt in loco ipsius in auro et
argento,
2:7 in dationibus cum equis et iumentis cumque aliis quae secundum vota adponuntur in
aedem Domini quae est in Hierusalem.
2:8 et stantes principes tribuum pagorum Iudae et tribus Beniamin et sacerdotes et
Levitae, quos excitavit Dominus ascendere et aedificare domum Domini quae est in
Hierusalem, et qui erant in circuitu eorum,
2:9 adiuverunt in omni argento et auro, equis et iumentis et votis quam pluribus, multi
quorum sensus excitatus est.
2:10 et rex Cyrus protulit vasa sacra Domini, quae transtulit Nabuchodonosor ex
Hierusalem et consecravit ea in suo idolo.
2:11 et proferens ea Cyrus rex Persarum tradidit Mitridati qui erat super thesauros ipsius.
2:12 per hunc autem tradita sunt Salamanassaro praesidi Iudaeae.
2:13 horum autem is numerus: libatoria aurea mille, argentea sescenta, thyiscae argenteae
triginta, fialae aureae triginta, item argenteae duo milia trecentae et alia vasa mille.
2:14 omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia quadringenta sexaginta novem.
2:15 et evacuata sunt a Salamanassaro simul cum his qui ex captivitate Babyloniae in
Hierosolymam.
2:16 in Artaxersis autem Persarum regis temporibus scripserunt ei, de his qui
inhabitabant in Iudaea et in Hierusalem, Balsamus et Mitridatis et Sabellius et Rathimus
et Beltemus et Samelius scriba et reliqui deservientes ei et inhabitantes in Samaria et
ceteris locis subiectam epistulam: regi Artaxersi,
Zgłoś jeśli naruszono regulamin